Alessandro Braccesi carmina 2, 3

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


3. ad Ginevram Benciam puellam formosissimam

Ille sali numerare licet pertentet harenas

      Immensumque nimis aggrediatur opus,

Qui morum et formae studeat tibi dicere laudes,

      Te quibus haud unquam clarior ulla fuit:

5

Sic tamen et veneror simul atque admiror utrunque,

      Afficiorque adeo propter utrunque tibi,

Vt memorare meis ausim te versibus, ore

      Quos precor ut placido, cara puella, legas,

Bencia carminibus celebrari digna Tibulli,

10

      Dignaque divino carmine Callimachi,

Quam canat et Gallus, culti quam Musa Properti,

      Digna sacris vatum protinus ingeniis.

Parcite vos reliquae Tusca regione puellae:

      Haec superat cunctas moribus et facie;

15

Illa Fluentinis est unica gloria nymphis,

      Splendor et ornatus perpetuumque decus.

Qui cupitis, vates, aeterna in saecula nomen,

      Semper et a cupida posteritate legi,

Aurea carminibus dicatur Bencia vestris,

20

      Bencia, quae vestrum nobile reddet opus.