Alessandro Braccesi carmina 2, 4

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


4. ad clarissimum equitem Venetum Bernardum Bembum

Bembe, tuum merito quis carpere possit amorem,

      Quisve faces valeat carpere iure tuas?

Bembe, tuum magnis quis non extollat amorem

      Laudibus, altisonis non celebretque modis?

5

Nanque foves casto flammas in corde pudicas,

      Turpeque nil, sapiens, illicitumque cupis,

Nec formosa tibi, nisi quae sit casta, videri

      Vlla potest, nisi sit clara pudicitia.

Castus amor tuus est: castas colis inde puellas,

10

      Nec tibi pulchra placet, sit nisi casta simul.

Nil igitur mirum, castas si Bencia tantum

      Iniecit flammas pectus in omne tuum:

Nanque pudicitiam siquis respexerit huius,

      Haud neget hanc priscam vincere Penelopen;

15

Illius at faciem siquis meditetur honestam,

      Non eat inficias vincere Tyndarida.

Sit ne tamen formosa magis quam casta iuventus

      In dubio est omnis, lisque agitatur adhuc:

Pulchrior hac tota non cernitur urbe puella

20

      Altera, nec maior ulla pudicitia.

Ergo tuum merito quis carpere possit amorem,

      Quisve faces valeat carpere iure tuas?

Bembe, tuum meritis qui non extollit amorem

      Laudibus, huic circum stat sua corda silex;

25

Impius est nimium, tristemque in pectore nutrit

      Invidiam, ac totus ferreus ille vir est.