Alessandro Braccesi carmina 2, 5

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


5. ad eundem

Mittimus has violas, digitis quas legit eburnis

      Et dignata suo est Bencia nympha sinu.

Sit datus unde tamen nobis si forte requiras

      Hic flos, in nostras incideritque manus:

5

Bencia, dum peterem celeberrima templa verendae

      Virginis, est oculis obvia facta meis;

Vt me conspexit, veteris quem foedere iunctum

      Novit amicitiae protinus esse tibi,

Permisit violas manibus cecidisse solutis,

10

      Rata fore ut legerem, Bembe, daremque tibi.

Accipe dona igitur nutu tibi missa puellae,

      Delitias inter semper habenda tuas.