Alessandro Braccesi carmina 2, 9

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


9. topographia monasterii Monsqueti ad Philippum Sacramorum

Quicunque ille fuit Monsquetae conditor aedis,

      Icareas pennas hunc habuisse puto:

Quo magis at facies horum tibi nota locorum

      Esse queat, nostris accipe carminibus.

5

Est locus Etrusco Monsquetus nomine dictus,

      Sunt ubi Pastori templa dicata Petro,

Quem lapis a nostra tantum disterminat urbe

      Bis decimus, quo nil tristius orbis habet.

Templaque sublimi cingunt ea vertice montes

10

      Hinc celsi, alitibus vix adeunda Iovis,

Praecipites illinc rupes vallesque coronant,

      In quorum dorso grandia saxa rigent.

Nec patet ingressus cuiquam, non exitus ulli

      Cernitur, at vepres omnia clausa tenent:

15

Horridior toto qua non est altera vallis

      Orbe, nec immitis adiacet ulla magis.

Omnia sunt illic deserta atque aspera: vastae

      Speluncae, et passim proxima quaeque silent,

Robora praeterquam, cum dant agitata fragorem

20

      Clamoremque ferunt per nemus omne suum,

Ac praterquam cum magnis ululatibus implent

      Omnia torvus aper Martius atque lupus.

Sol radios illuc nunquam demittit, et ortum

      Occasumque suum non videt ille locus,

25

Sed nebulae semper circumstant aethera densae,

      Quae iubar exoriens huc penetrare vetant.

Non ager hic segetes maturat fertilis ullas,

      Hic neque pampinea cernitur uva coma;

Non oleae rami sunt hac tellure virentis,

30

      Haec neque Apollinea fronde beatur humus;

Arboribusque ullis nec dulcia poma leguntur,

      Floris et ornatus versicoloris abest;

Non opus agricolae est glebas invertere pingues

      Vomere, non opus est solicitare boves:

35

Infoecundus ager sterilisque est instar harenae,

      Nilque suo patitur crescere posse solo.

Omnis praeterea locus hic procumbit in amnem,

      Cui latices qui sint nomine nosse potes:

Dicitur Infernus, quoniam, Flegetontis, Averni

40

      Persimiles habeat sive Acherontis aquas;

Et merito, cum sint hic omnia monstra locorum

      Qualia Plutonis regna triformis habent,

Vt dubites malit proprias hic ponere sedes,

      Cum sint haec tenebris commodiora suis.

45

Huc igitur fuerim cum te, Sacramore, profectus

      Hortante, et nullo me praeeunte duce,

Non ab re posthac tantum te dicar amasse,

      Inferni ut pro te sim quoque potus aquas.