Alessandro Braccesi carmina 2, 10

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


10. in cattam

Delitias inter domini, mea catta, priores,

      Quae fueras oculis carior una meis,

Pannonias celebri poteras seu vincere forma,

      Vincere seu cursus dexteritate levis.

5

Promptior ad nutus qua non erat ulla virorum

      Nec domini iussis ocior ulla sui,

Non infesta magis pugnabat muribus hostis

      Vlla quidem, plures nec dabat ulla neci.

Pellis erat maculis albis distincta nigrisque,

10

      Formosi qualem tegmina lincis habent;

Nulla quidem dorsum viderunt saecula tale,

      Nec visa in terris pulchrior ulla fuit.

Te miris unam tollebant laudibus omnes,

      Nil facie poterat gratius esse tua.

15

Quis mihi te rapuit manibus sceleratus iniquis,

      Substulit et domino munera cara suo?

Quisquis es o cattam nobis auferre misellam

      Ausus, et in nostros improbus esse iocos,

Te, precor, Altitonans metuendo fulmine tangat

20

      Iuppiter, immerset Tartareosque lacus,

Furacesque manus penitus sacer ignis adurat,

      Vt sceleris tanti praemia digna feras,

Qualia Mulcibero genitus praedator amoeni

      Collis Aventini Cacus acerba tulit,

25

Clavigeri tauros cauda cum traxit in antrum

      Non levis hospitibus ruricolisque timor.

Vnguibus haec saevis oculos tibi fodiat atros,

      Vnguibus haec laniet pectus et ora tibi,

Rebus et in cunctis semper tibi praebeat omnem

30

      Pernitiem, semper sitque molesta tibi,

Incolumis nobis donec reddatur et ultro

      Ad notos properans cursitet illa Lares.