Alessandro Braccesi carmina 2, 18

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


18. carmen ridiculum ad Meliorem Crescium

Cum Naldo, Melior, nostro caenabis apud me:

      Nulla tibi melior caena parata fuit.

Quid melius Musis, melius quid, amice, poetis

      Esse potest, omnes cum superent epulas?

5

Adfuerit quoniam citharae modulator Apollo,

      Caena tibi haec vates Pieridasque dabit.

Carmina tu cunctis cantabis dulcius unus,

      Carmina tu dapibus his meliora dabis;

Carmine sive velis, seu vis sermone soluto

10

      Sic resonas, scopulos ut reboare putes.

Tu valles mugire facis durareque saxa,

      Flumina tu solitis cursibus ire facis;

Te cantante, riget glacies concreta nivali

      Frigore, muta quidem bellua quaeque silet.

15

Haec canimus surdis, et amant ridicula vates:

      Ergo, tibi cum sit caena parata, veni!