19. ad Carolum Poggium
Carole, quem Latiae genuit laus inclyta linguae
Poggius, eloquio dives et ingenio,
Cuius fama virens semper nomenque manebit
Inter Hyperboreos inter et Ausonios,
5
Aurea fulgebunt rhoseo dum sydera, caelo,
Dum caput oceani sol quoque merget aquis,
Dum liquidum volucres sulcabunt aethera pennis,
Prodiga dum tellus mitia poma feret:
Iam propria titulos auges virtute paternos
10
Et genus et nomen tollis in astra tuum.
Te pater est nato, soboles tu digna parente:
Vendicat aeternum nomen uterque sibi;
Nam tibi facundo Poggi, ceu fonte peremni,
Scilicet eloquium manat ab ore novum.
15
Punica tu nosti quicquid Romanaque castra
Gesserunt armis, aemula regna, feris,
Bella quot Euphrates movit, quot Tygris et Ister,
Et quot sint ferro milia caesa virum,
Dinumeras toto quot sint et proelia mundo
20
Gesta, ducesque refers ordine quosque suo.
Mente adeo retines abs te perlecta tenaci,
Effluat ut nunquam quod semel ipse legis;
Ingenium quocunque placet versatile flectis,
Nil tibi difficile est quod didicisse velis.
25
Innumeris doctos effers doctissimus omnes
Laudibus, officiis prosequerisque tuis,
Omnibus ut merito doctis sis carus: at uni
Tu tamen es cunctis carior ipse mihi.
Nam praecone mea est te non explosa Thalia,
30
Oraque doctorum carmina nostra legunt;
Te suadente sacros libavi e fonte liquores,
Parnasi colitur te mea Musa duce.
Nec mirum cum tu laudes mea carmina: nanque
Laudatis vera est laus placuisse viris.
35
Quod, siquid nostrae possunt in carmina vires,
Hoc equidem totum debeo doque tibi.