Giannantonio Campano carminum appendix, 9

Testo base di riferimento: P. Cecchini, 1982

Cura dell'edizione digitale: E. Pecalli


9. ad Cardinalem S. Sixti

Cum tibi tot scribant passim, curo nemo poeta

      Qui non laudator nunc sit in orbe tuus,

Cur solus tacem quaeris: fortuna timenda est,

      Laudari tuto non satis illa potest.

5

Aut cautas blanditor ero suspectus ad aures,

      Aut laus ad stolidos non satis ulla fuit,

Nec mihi mercede est mens vendere carmen iniqua,

      Quod facit iste cibo, quod facit ille toga:

Horum, si nescis, et terga et venter emuntur;

10

      Campanum si vis, lotus emendus ero.

Vis tuus ut fiam vates et carus amicus?

      Ne servire tibi me puta, amare puta.

Non mihi serva iacet vili sub pectore fibra,

      Nec metuisse volo quos amo, amare volo.

15

Sit miti lex stabilis iurataque foedera tecum,

      Quicquid ero in primis, hoc tibi semper ero.

Nil breve curo pretio est, totum seges exigit annum;

      Quae facit una dies, deserit una dies.

Nec tibi pro scurra fuero bibuloque lirista,

20

      Sed colar, admittar, lauder, honorer, amer.

Ianua fac pateat semper, fac mensa sit una,

      Fercula sint eadem cuncta, bibamus idem.

Sit mihi fas cubitum socia flexisse fenestra,

      In faciem liceat dicere, si qua volo.

25

Excludar nunquam, pateant arcana vocerque,

      Auribus accessus sit mihi ubique tuis.

Des mihi quae posco, tu nil nisi carmina poscas:

      Carminibus maius nec dare nec capere est.

Addere communi si quid pro iure volemus,

30

      Lex mihi restat adhunc una, sed hanc taceo.

Haec, Petre, si placeant, tuus est Campanus, habebis

      Qui digitos rodat in tua gesta suos

Primaque solliciti vincat praeconia galli

      Et fraudet somnum nocte, dieque cibum.

35

Sin minus, ad Marsum redeo Baccique coraulem;

      Inter opes tetrica tu tibi fronte vale,

Divinasque tuas laudes et maxima facta

      Et genus et patriam qui canat alter erit.