Giannantonio Campano carminum appendix, 10

Testo base di riferimento: P. Cecchini, 1982

Cura dell'edizione digitale: E. Pecalli


10.

Inclite dux, validam cui prospera fata salutem

      Restituere, preces hoc potuere meae,

Hoc populi, hoc procerum pro te iustissima vota,

      Hoc quaecumque potest flectere lingua potest.

5

Namque tua stat nostra salus: pendemus ab uno

      Cuncti, in fortunam consequimurque tuam.

Reddita curo tibi sit subita valitudo medela,

      Reddita sunt regno gaudia vera tuo.

Tu spes, tu columen, tu post patris aurea regna

10

      Non defecturo sanguine sceptra reges.

Quam bene di certa dispensant omnia lege!

      Quam bene magnanimo crescis et ipse patri!

An transisse canam picena per arva cohortes

      Arimini et victos agmina mille duces?

15

An quoque bonorum pulsos e finibus hostes,

      Omnia aragonio libera facta duce?

Te populi laudant tusci, Florentia nomen

      Et colit et semper feret ad astra tuum.

Altera pacatae tua sunt praeconia gentes

20

      Quamque domi es placidus tam quoque marte ferox.

Quantum patre tuo claris non dispar in armis

      Tam nec pace tuo dispar haberis avo.

Sic ille externos homines in vota trahebat,

      Sic illi ingenia extollere cura fuit.

25

Vixerat Alphonsus loto praeclarus in orbe,

      Sic quoque tu toto darus in orbe vives.