Giovanni Gioviano Pontano Parthenopeus 1, 5

5. ad pueros de columba

Cui vestrum niveam meam columbam

Donabo, o pueri? Tibine, Iuli,

Num, Coeli, tibi, num tibi, Nearche?

Non vobis dabimus, mali cinaedi;

5

Non vos munere tam elegante digni.

Quin ite, illepidi atque inelegantes;

Ales nam Veneris nitore gaudet,

Odit sorditiem inficetiasque,

Insulsos fugit et parum venustos.

10

Sed cuinam cupis, o columba, munus

Deferri? Scio; nam meam puellam

Amas plus oculis tuis, nec ulla

Vivit mundior elegantiorve.

Haec te in delitiis habebit, haec te

15

Praeponet nitidis suis ocellis,

Nec tanti faciet suam sororem.

Huius tu in gremio beata ludes,

Et circumsiliens manus sinumque

Interdum aureolas petes papillas.

20

Verum tunc caveas, proterva ne sis;

Nam poenas dabis et quidem severas,

Tantillum modo tam venusta poma

De tactu vities: et est Diones

Tutelae hortulus ille dedicatus;

25

Numen laedere tu tuum caveto.

Impune hoc facies, volente diva,

Vt, cum te roseo ore suaviatur

Rostrum purpureis premens labellis,

Mellitam rapias iocosa linguam,

30

Et tot basia totque basiabis,

Donec nectarei fluant liquores.