Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 1, 10

10. laetatur de reditu Francisci Aelii

E Roma meus Aelius revisit

Dulcem Parthenopen, lares paternos:

O lucem niveam diemque faustum.

Antiquum video et bonum sodalem,

5

Et caram teneo manum, fruorque

Gratis colloquiis, fruor cachinnis

Et laetis salibus facetiisque:

O vere niveum diemque faustum.

Quid non pro reduci libens amico

10

Persolvam? Puer, i, voca sodales

Albinum, Elisiumque, Compatremque,

Et dulcem Altilium, bonum Marullum,

Ad coenam veniant: bibamus uncti,

Vncti, permadidi atque lippientes.

15

Albinus numerum novem sororum,

At monstra herculea ebibat Marullus,

Bis septem volo Compater puellas

Iunonis, volo quot Deae marinae

Cinxerunt niveae latus ministrae,

20

Cum Troiam peteret misella mater;

Ductet Altilius ciens coronam,

Saltans Elisius bibat quot olim

Didonis famulae penum struebant,

Dum coenam profugo parat marito.

25

Me tot pocula totque totque totque,

Tot me pocula iuverint bibentem,

Tot carchesia laverint madentem,

Quotquot dii simul et deae biberunt

Ad mensam Oceani patris vocati,

30

Aut quot, dum illa canit, senex Homerus

Siccavit calices, relevit obbas.

Dulce est ob reducem madere amicum.