Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 1, 12

12. uxorem ac liberos invitat
ad diem natalem celebrandum

Dulces filiolae, paterni ocelli,

Dulcis nate, patris tui voluptas,

Et coniux, requies senis mariti,

Mecum templa piis adite votis:

5

Natalis meus est, deos rogate,

Atque hunc atque alios agamus annos

Fausto sidere, candidis lapillis;

Dum caros mihi redditis nepotes,

Qui blanda oscula balbulasque voces

10

Incompto simul ore blandiantur,

Arguto simul ore suavientur.

Mox convivia villula propinqua,

Securis animis, dolore pulso,

Nocturnas ineamus ad lucernas.

15

Hic patri liceat seni falernum

Diffusum cyatho minutiore

Roratim ingeminare ter quaterque,

Dum lassos oculos sopor recondat.

At vos, quis pudor eripit lyaeum,

20

Nativaque sitis levatur unda,

Dulci intingite melle cinnamoque;

Haec sunt pocula virginis Dianae,

Siquando ad superum dapes vocatur.

Tu myrtum foribus rosamque mensae

25

Appone, et violis humum colora,

Resperge et cyprio domum liquore;

Nec desit lyra eburneusque pecten,

Qui gratas Genio citet choreas:

Et dulces Genium decent choreae.

30

Hunc vos, hunc hilares rogate, mentem

Det recti cupidam simulque honesti,

Permittatque alia a deis regenda.