Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 1, 13

13. ad Ariadnam uxorem

Vxor, deliciae senis mariti,

Et casti thalami fides amorque,

Per te vel viridis mihi senecta est,

Quem curae fugiunt senem seniles,

5

Qui seram supero senex senectam,

Et canus iuvenum cano furores;

Sed tanquam redeat calor iuventae,

Et sis cura recens amorque primus,

Et primus furor, impetusque saevus,

10

Antiquas volo suscitare flammas.

Qualis floridulo nitens in horto

Nondum puniceas comas reclusit,

Et iam puniceas comas recludit,

Ac rarum decus explicare quaerit

15

Quae laeto rosa ramulo refulget;

Talis purpureis genis et ore,

Vt quae non tenerum cupit maritum,

Sed iam iam tenerum cupit maritum,

Cui prima oscula dedicet, suumque

20

Florem virginei dicet pudoris,

Suspirans viduo puella lecto

Fulgebas mihi, primulosque amores

Spirabas oculis, sinuque blando

Afflabas Arabum suos odores,

25

Fundebas Charitum suos honores,

Et laetum gnidiae deae nitorem.

Qualis fulgidulo renidet ore,

Quae cano vehitur decora cygno,

Cum compsit caput, et coma repexa

30

Procedit thalamo, novosque amores

Et novas parat excitare flammas:

Spirant omnia, qua comam reflectit,

Splendent omnia, qua reflectit ora;

Talis, qua niveos pedes ferebas,

35

Et qua splendidulos moves ocellos,

Et qua per vacuum reflectis ora

Spirabas cyprios tuosque odores,

Stillabas syrium et tuum liquorem,

Omnisque ambrosiam refragrat aura.

40

Qualis de croceo toro resurgens

Mane Aurora nigras repellit umbras,

Cum, lucem simul et diem reportans,

Irrorat teneros benigna flores,

Et spargit varios humi colores:

45

Rident prata, canuntque, murmurantque

Et fontes, volucresque, ramulique;

Talis, de thalamo vocata, quando

Ad molles thiasos venis, canisque,

Pellis tristitias, metus, dolores,

50

Rixas, murmura, turbidos tumultus,

Irrorans animis quietem, amores,

Ludos, laetitias, iocos, lepores,

Lusus, gaudia, candidamque pacem,

Et spargis veneres cupidinesque:

55

Rident omnia et aerem serenas,

Et qui te iuvenis videt, senexque,

Et quae foemina, seu videt puella

Optatum cupiunt tibi maritum,

Felices tibi nuptias precantur.

60

Tunc, ut de tenui solet favilla

Crescens igniculus focum repente

Flammis corripere, aridisque lignis

Quodcunque adiicies edit voratque,

Sic me de tenui levis favilla

65

Conceptus calor et nigris ocellis

Imas corripuit vorans medullas:

Vrebat roseus per ora fulgor,

Vrebat niveus per ora candor,

Vrebat coma, myrreus capillus,

70

Vrebat tumidis latens papillis;

Mox cursans amor huc, et huc, et illuc,

Et per guttura, per genas, manusque,

Et per candida colla, perque frontem,

Et per pectora, candidosque dentes,

75

Vt iam non amoris, sed ignis esset,

Qui seram quoque calfacit senectam.