Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 1, 15

15. ad Batillam

Cum rides, mihi basium negasti,

Cum ploras, mihi basium dedisti;

Vna in tristitia libens benigna es,

Vna in laetitia volens severa es.

5

Nata est de lacrimis mihi voluptas,

De risu dolor. O miselli amantes,

Sperate simul omnia, et timete.