Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 1, 17

17. sodales invitat ad Martinalia

Martini sacer est dies. Abite,

Curae pervigiles; venite, somni;

Quicquid sollicitum, recedat a me,

Dulces undique perstrepant cachinni;

5

Hac nil luce bibacius sit usquam,

Nil his somniculosius tenebris.

Sed somnos pater excitet Lyaeus.

Festina, puer, i, petrutianas

Cellas ictibus usque verberato:

10

Illas nam pater incolit Lyaeus,

Illinc promito, quas volo, quietes.

Cretensis fluat hinc et inde bacchus,

Hinc illinc liquor aureus Falerni;

Certent Massica caecubis racemis,

15

Et levis Chios, ac severa Lesbos,

Ac Vernacia brutiis diotis;

Fundat regia Moroan Panhormus,

Sed nec Corsica Barolumque gratae

Bacchi delitiae, aut madens Tarentum

20

Non dulces mihi funditent lagenas;

Mitte et, Melphia, Clariana, mitte.

Muscatum mihi mittat haec, et illa:

Raros postulat haec dies liquores,

Nardo non sine myrteoque rore.

25

Tu Scalam pete non novum sodalem:

Dic, e scriniolo sinuque amatae

Vxoris mihi cyprios odores,

Zebethi quoque proferat liquores.

Heu quod frigida me gravat senecta:

30

Non, non haec sine vinula puella

Abiret mihi nox. Adest Lyaeus,

Adest laetitiae pater; valete

Tristes excubiae, sopor venito;

Misce nunc cyathos, puer, repostos.

35

Sic somni pater imperat Lyaeus.