Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 1, 22

22. turtures alloquitur
sciscitans eas de amoris natura

Quae ramo geminae sedetis una

Atque una canitis, vagae volucres,

Vna et gutture luditis canoro,

Cum vobis amor unus, una cura,

5

Vnum sit studium et fidele amoris

(Nostri nam variant subinde amores),

Vos, blandae volucres, amoris instar,

Exemplum fidei iugalis unum,

Quae vis, obsecro, dicite, est amoris

10

Tam constans male dissidensque secum?

Nam, si pascitur e calore et igni,

Cur, o cur miseri subinde amantes

Frigescunt simul et tremunt, geluque

Toto pectore sanguis obrigescit?

15

Sin est frigida vis geluque ab ipso

Horrescit simul omnibus medullis,

Cur, o cur miseri subinde amantes

Vruntur tacito calore et igni,

Toto pectore sanguis ustulatur?

20

Quaenam haec tam varians subinde vis, ut

Alternis calor imperet geluque?

Vos o dicite, blandulae volucres,

Exemplum fidei atque amoris unum.