Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 1, 25

25. de Altilio

Comptis Altilius placet puellis,

Incomptae Altilio placent puellae,

Iratam quia fecerit Dionem.

Cano candidior puella cygno,

5

Quam totis amor insidens medullis

Fulgentis pueri usserat calore,

Oblatum sibi dum suaviari,

Dum levi cupit hinc et inde collo

Vtraque et simul implicare palma,

10

Hic trux Altilius reflectit ora,

Et dextra cupidas manus repellit,

Ac verbis ferus improbis minatur.

Tunc illa in miseros abit dolores,

Et largus cadit himber ex ocellis,

15

Torpent pectora, mensque, corculumque,

Semi et mortua lectulo recumbit,

Vltricem in puerum imprecata divam.

Incomptae Altilio hinc placent puellae.