Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 1, 27

27. de amoribus Francisci Caracioli

Quid Caraciolus meus sodalis,

Quid Franciscus agit meus? Caletne?

Quid ni, cui tener ignis usque et usque

Vsque et mollibus ardet in medullis,

5

Vsque fulgidulis micat favillis:

Crudelis pueri impias sagittas,

Immanem pharetram dei minacis.

Absens uritur hic amans misellus,

Absenti rapitur misellus igni,

10

Ardenti miser ustulatur aura;

At trux Harmosyne faces ministrat,

Et ridet simul, et dolet querentem,

Promittit simul, et negat roganti:

O quam difficiles gravesque amores.

15

Sed tu, si sapias, meus sodalis,

Contemne Harmosynas Myrosynasque,

Et dulcis tibi quaere Postumillas,

Ad quas tu venias meridiator,

Et nocturnus eas, eas diurnus;

20

Cum quis in socio toro quiescas;

In quarum tenero sinu recumbas,

Optatos capiens simul sopores

Post gratam venerem levesque rixas,

Cum sese improbulus remisit ardor,

25

Languent corpora, succidunt ocelli,

E colloque graves cadunt lacerti,

Et mutae reticent in ore linguae.

Tum felix (mihi crede), tum beatus,

Tum luces tibi fulxerint serenae,

30

Tum noctes tibi luxerint beatae.

Quaerunt ludere, non dolere amores.