Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 1, 29

29. de Marulli munusculis

Misit caseolos mihi Marullus,

Cumque his versiculos venustiores,

Quales maenaliae canunt puellae

Vna cum gelido lavantur amne,

5

Quales aoniae canunt sorores

Cum laetas agitant simul choreas.

Par est versiculis referre versus:

Quid pro caseolis referre par est?

Oranda est mihi blanda Septimilla,

10

Vt pro caseolis velit referre

Centum basiola et catulliana,

Centum suaviola atque lesbiana.