Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 1

1. ad Marinum Tomacellum

Et fontis calidos amant Camoenae,

Et Musae calidis aquis lavantur,

Et Musae placidos colunt recessus,

Et dulcis numeros amant Camoenae,

5

Et Musae choreis, choris Camoenae

Traducunt rapidos per antra soles;

Et soles rapidi tepent per antra,

Dum Musae placidas agunt choreas,

Dum mollis agitant choros Camoenae.

10

Nobis tristitiae gravesque curae

Mulcendae numeris, Marine, et inter

Ludendum cyathos. Bene ominemur,

Pax est Italiae futura; pacem

Et vina et choreae et Venus sequuntur,

15

Hac et balnea lege sunt colenda:

Assitis, Charites, seni iocanti,

Assis, Sirmio, o insularum ocelle,

Assitis, cineres catulliani,

Cantu dum senium levo molestum.

20

Ne tu, ne calidas, Marine, thermas

Intres cum tenera senex puella:

Nil habet socium senex puellae,

A sene omnimodis puella differt.

Pro thermis paterae et merum, lagena

25

Astet pro tenera tibi puella,

Astet melphiaci cadus lyaei.

Thermae nam iuvenes decent, tabernae

Lenaeae invalidos senes. Is ipse es

Arens, frigidulus, minutulusque,

30

Cui pendet cucumis rigentque venae,

Quae bacchum sitiant madentiorem.

Amabo, puer, hos minutiores

Irrora calices; Marine, sume;

Nam quotquot calices tibi propinas,

35

Tot divos facies tibi propinquos:

Haec sunt deliciae, haec senum voluptas.