Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 3

3. de Andrea Contrario

Dilexit iuvenem Thalia, quem nunc

Senem candida diligit Sophia;

Monstravit iuveni Thalia cantum,

Nunc seni sapientiam Sophia;

5

Cantavit iuvenis modos Thaliae,

Nunc senex sapientiam reponit.

O felix iuvenis, senexque felix,

Contrari, o iuvenem, o senem beatum,

Quem doctus puerum erudivit Aon,

10

Nunc senem erudiunt graves Athenae,

Casto pectore, moribusque castis.