Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 5

5. ad Focillam, de capillis ad frontem sparsis

Quid sparsam digito comam reponis,

Effusumque vage legis capillum?

Anne ut excrucies, Focilla, amantem?

Vt perdas miserum senem, puella?

5

Ne tu ne, mea, collige, evagari

Ad frontem sine, diffluat capillus

Circum tempora ventiletque crinis,

Auram qui pariat, faces ut ipsas,

Blandis quas iacularis ex ocellis,

10

Succendas agitans et huc et illuc,

Extinctum ut revoces senis calorem.

Iam tu iam, mea, collige et repone,

Crinem contege, subliga et capillum,

Auram ne citet, exciatque flammas,

15

Quae nostrum prope pectus ustularunt.

Vos, o vos, tenerae, precor, puellae,

Quae myrtos et amaracum rigatis,

Hoc vos, hoc miserum rigate pectus,

Imis quod procul ardet ab medullis:

20

En flammas simul, en simul sagittas

Ipsae cernitis; hoc rigate pectus;

Et flammas simul, et simul sagittas

Ipsae extinguite et usque subrigate.