Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 6

6. ad Antonium Galateum

Inter socraticos licet libellos

Atque inter studium decet sophiae

Miscere et teneros, amice, lusus,

O novem Galatee lux sororum,

5

Atque idem oebalii decus Galesi.

Quare nec medicos lacus, nec hortos

Baianos fuge, myrteumve litus.

Myrtos nam Maro, balneas et inter

Aeneam cecinit, petit profundi

10

Ditis dum hostia, dum parentis umbras,

Et prolis seriem accipit futurae;

Myrtos et Cicero tuus frequentans

Fontisque et celebris agros Sibyllae

Ornavit Latium potente lingua,

15

Detraxit spolia atticae et Camoenae;

Has Marcus coluit pater senatus,

Terrarum et dominus, parensque Romae,

Atque omnis sapientiae magister.

Has cole et, Galatee; nam severam

20

Quandoque et iocus addecet sophiam,

Et ludit sapiens, dies et ipsi

Et soles variant, itemque lunae,

Est et tristitiae lepor levamen,

Baianis lepor et levamen undis.