Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 7

7. ad Focillam, de cohibendis oculis

Lascivos cohibe, Focilla, ocellos,

Ne perdas miseros videndo amantes;

Summissos nec habe, Focilla, ocellos,

Ne perdas miseros pudendo amantes;

5

Iratos quoque comprimas ocellos,

Ne perdas miseros minando amantes;

Ne sponde faciles benigne ocellos,

De spe ne perimas benigna amantes;

Ne tingas lacrimis misella ocellos,

10

Luctu ne perimas misella amantes.

Noli, crede, Focilla, crede, noli

Istos exerere, o Focilla, ocellos:

Isti quicquid agunt, Focilla, ocelli

Sunt incendia, sunt, Focilla, amantum,

15

Funus, crede, Focilla, sunt amantum.