Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 8

8. ad Focillam

Si rides, veneres, Focilla, rides,

Si cantas, veneres, Focilla, cantas,

Et saltans veneres, Focilla, saltas;

Demum sunt veneres, Focilla, quicquid

5

Ludisque et loqueris, facisque, agisque.

At cum nudula lectulo recumbis

Inter delitias libidinesque,

Tunc non es veneres, Venus sed ipsa,

Venus, ne dubita, Focilla, tunc es.