Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 9

9. ad Franciscum Puccium

Quid fontes calidos nemusque Avernum,

Pucci, quid medicos petis recessus?

Baianos habitant sinus amores,

Baianum veneres colunt recessum,

5

Baianis Charites aquis foventur.

Adversis cupis an deis valere,

Iratas tibi et excitare Baias?

Quin, Pucci mihi care, care Musis,

Cum primis Veneri Cupidinique

10

Hoc sis, hoc age pro tua salute:

Vnam Sulpitiam precare, et uni

Rem sacram facias, roges et unam,

Stillet de roseis tibi labellis

Tres ut ambrosiae benigna guttas,

15

Spiret de teneris tibi papillis

Afflatus totidem fragrantis aurae,

His risum adiiciat benigniorem.

Sic a Sulpitia salus petenda est,

Vno quam liceat tamen parare

20

Furtim basiolo repente rapto,

Demorsis labiis, et ore hiulco,

Spirantisque animae reflante flore.

Sic fient tibi balneae salubres:

Vna in Sulpitia salutis est spes.