Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 10

10. ad Constantiam

Insedere tuis apes labellis;

In labris residens tuis Melissa

Hyblaeum liquat atticumque rorem,

Quem stillent Venus ipsa Gratiaeque.

5

O qui castalios lacus, poetae,

Quique et Thespiadum sititis amnes,

Hinc et castalii lacus liquores,

Hinc et Thespiadum petatis undas,

Has Constantia mollibus labellis

10

Instillat, quibus atticae Camoenae

Rorarunt venerem suam charimque,

Quae Musis comes et comes poetis.