Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 11

11. ad Focillam

In somnis tenerum mihi labellum

Offers dum male, suaviorque utrunque,

Decursim lacrimae tibi exciderunt,

Et largo faciem madore tinguis;

5

Atque has dum lacrimas madenti ab ore

Detergo simul et simul relingo,

Surreptim mihi mordicusque linguam

Exceptam rapis obterisque dente.

Mox risum lacrimis iocosque miscens:

10

"Haec nos ludicra imaginesque noctis,

Has, inquis, simul in die vicissim

Et veras faciamus et probemus."

His te in iudicium voco fidemque:

En linguam tibi, porge mi labella.