Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 12

12. ad Focillam

Ni reddis mihi vitreos ocellos,

Caecae praesidium meae senectae,

An est, cur ego non tuis papillis

Manus iniiciam, trahamque prensas

5

Vsque ad basiolum, supina quod des,

Quod des ipsa supina, quod supina

Cervice excipias, quod ore hiulco,

Quodque ipse eripiam tibi supinus?

Atque illud moneo, supina vites,

10

Ne lapsis pedibus ruas repente,

Aut in scriniolo renisa restes.

Nam nec sat fuerit vocare matrem,

Furtum aut reddere, supplicemve flere;

Sed nudo (mihi crede) crure, coxa,

15

Nudo pectine et usque ad umbilicum

Senem perpetiere verpulentum;

Et clames volo: "Reddo, reddo, reddo;"

Pro quo sic ego: "Subdo, subdo, subdo."