Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 13

13. ad Focillam

Promissum mihi suavium dedisti,

Quod mox, dum repetis revendicatum,

Clauso in scriniolo obserans locasti.

Nunc furto quereris subinde plorans

5

Subreptum tibi. Ne, puella, ne fle;

Vel triplex tibi suavium rependam,

Vnam si mihi lacrimam repones.