Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 15

15. ad Franciscum Pudericum

Quid Baias, Puderice, quidve fontis

Suspiras tepidos, amoris expers?

Baias nam veneres, Cypro relicta,

Relictis Charites procul Cytheris,

5

Desertis simul Vriis vetustis,

Migrarunt, Amor et migravit una,

Et blandus Iocus, et tener Cupido,

Altrixque et iuvenum et senum Voluptas.

Quod si tu, Puderice, vina, coenas

10

Suspiras, cupis et sales procaces,

Nimirum Capimontii recessus

Praestent haec tibi, praestet et rosarum

Cultrix Antiniana. Nanque Baias

Qui dulcis celebrant, ament necesse est.