Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 16

16. ad Focillam

Accedis quotiens sacras ad aedes

Invisisque deos adisque templa,

Tecum ne comitem, Focilla, Amorem

Adducas moneo, domique clausum

5

Servari in thalamo iube, caveque

Ne divos hominesque Amore captos

Ad rixam cieas vocesque ad arma,

Et sis causa tuae volens rapinae.

Quid demens moneo? Nec ipsa Amorem,

10

Istis vulnerat usque qui ex ocellis,

Invitum fugies, Amor nec ipse

Tete deseret, aut comes relinquet,

Regnum qui tenet in tuis ocellis.

Hos tu sed tenui, Focilla, velo

15

Compressos tege molliterque vesti,

Nubemque obiice tenuiore vitta,

Flammas ne iaculentur et sagittas.

Sic et calfacies, Focilla, amantes,

Non ures tamen impotente flamma.

20

Quid tum, quid misero seni, calor quem

Iam iam destituit, Focilla, fiet?

Fiet quid misero seni, Focilla,

Quem frigus prope congelavit omnem,

Cui longe est opus ustulante flamma?

25

Iam furtim misero reclude velum,

Obliquis refice et, Focilla, ocellis,

Furtivo et refove senem calore,

Quo primam referet vigor iuventam.