Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 17

17. ad Focillam

E risu in lacrimas, Focilla, vertis,

Avertis quotiens gravata ocellos;

In risum e lacrimis, Focilla, mutas,

Convertis quotiens benigna ocellos,

5

Quis pacem geris et geris duellum,

Quis et tristitiamque gaudiumque.

Cur, o cur tenebrae repente obortae?

Cur lux destituit, dies nigrescit?

Obiecitne oculis Focilla velum,

10

Et lucem obvolvit tegente vitta?

O iam detege, iam, Focilla, velum,

Et vittam remove, et reclude ocellos,

Quis lucem simul et diem ministras,

Et lucem pariter diemque redde.