Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 18

18. ad Petrum Summontium

Ducit dum choreas Neaera, linquunt

Et prata et virides agros Napaeae;

Pulsat dum citharam Neaera, currunt

Ad plectrum Dryadesque Oreadesque;

5

Cantat dum ad numeros Neaera, cultae ad

Cantum Naiades ruunt frequentes;

Miscent hinc thiasos. Neaera ducit,

Et ducit simul et canit; canenti

Assurgit nemus assonantque ripae,

10

Et litus resono fragore plaudit;

Plaudit coeruleis Avernus undis,

Gaurus de specula superbus alta

Diffundit violas, rosas, cyperos

Et myrti teneros thymique flores,

15

Vna et balnea consonant Neaeram.

Dic, o dic, age, Petre, quae voluptas,

Quae mens tum tibi? Non beatus esse,

Non diis persimilis tibi videris?

Quid, cum de Charitum manu capillum

20

Ornata ambrosiae et comam liquore,

In te dulciculis tuens ocellis,

In te lacteolo sinu refusa,

Instillat placidum tibi venenum

Et vultu, et labiis, et ore hiulco,

25

An non invideant dii tibi ipsi?

Non quod dii dederint, dedit Neaera,

Indicas etiam ut diis duellum.