Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 19

19. Petrus Summontius ad Neaeram

Stillant de roseis tibi labellis

Hyblaei simul atticique rores,

Spirant de niveis tibi papillis

Vna corytii syrique odores,

5

Vernos et Zephyros recentem et auram

Afflas ambrosio, Neaera, ab ore;

Tecum ergo Syriam, Neaera, Hymetumque

Ac defers Zephyri recentis auram;

Quin ipsas Charites, Neaera, et ipsam,

10

Dum rides, Veneris refers figuram.

Istam sed remove, Neaera, dextram,

Ne me, ne digitis, Neaera, mulce.

Istis articulis, sinistra et ista

Quicquid contigeris, repente prurit,

15

Et quicquid digito (ah miser, liquesco),

Et quodcunque manu, Neaera, tractas,

Imis intima pruriunt medullis.

Pruritum digitis, Neaera, praefers,

Pruritum manibus, Neaera, misces,

20

Prurigo tua dextera est, Neaera.