Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 20

20. ad Antonium Galateum medicum

Gauranae, Galatee, te puellae

Exspectant, calidis laves ut undis,

Exspectat medicum salubre litus;

Laetentur medico iocante Baiae,

5

Exsultent medico lavante thermae.

Qui risus tamen inde, qui cachinni,

Senex herniolose, dum lavabis?

Qui lusus tamen inde, qui lepores,

Senex ventriculose, cum natabis?

10

His nec te medicum dolere par est,

Risus qui soleas ineptiores

Vlcisci calido fluore ventri

Iniecto et liquidae madore malvae,

Tum betae, atque oleo, et sale, atque melle.