Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 21

21. ad Petrum Gravinam

Mecum, si sapies, Gravina, mecum

Baias et placidos coles recessus,

Quos ipsae et veneres colunt, et illa,

Quae mentes hominum regit, voluptas.

5

Hic vina et choreae iocique regnant,

Regnant et Charites facetiaeque,

Has sedes Amor, has colit Cupido.

His passim iuvenes puellulaeque

Ludunt, et tepidis aquis lavantur,

10

Coenantque, et dapibus leporibusque

Miscent delitias venustiores,

Miscent gaudia et osculationes,

Atque una sociis toris foventur.

Has te ad delitias vocant Camoenae,

15

Invitat mare myrteumque litus,

Invitant volucres canorae, et ipse

Gaurus pampineas parat corollas,

Quis cum dulciculae accubans Philenae

Ad mensam calices madentiores

20

Exsicces bibulus, citesque somnum.

Haec te, dum tenero in sinu quiescis,

Dum lento caperis sopore, molli

Amplexu foveat vocetque somnos

Et cantu et numeris, strepente et aura,

25

Componatque genis genas, et ori

Os blanda admoveat, quiete et una

Coniungat placidos et ipsa somnos.

Haec Baiae dederint tibi, Gravina,

Haec capta illecebris tuis Philena,

30

His in delitiis ages beatus,

Mecum dum placidos colis recessus.