Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 22

22. invitantur pueri et puellae
ad audiendas Charites

Ad myrtum, iuvenes, venite, myrti

Laetae dum Charites canunt sub umbra;

Ad myrtum, tenerae, simul, puellae,

Ludunt dum Charites, venite, cultae;

5

Cantant dum Charites chorosque ducunt,

Et sponsae et iuvenes, favete linguis.

Indicit choreas Venus: puellae

Immistae pueris agant choreas.

Indicit choreas Amor: iuventus

10

Misti virginibus choros frequentent.

Libertas sua balneis tributa est;

Custodes abeant, senes valento;

Assint blanditiae; valete, curae,

Et rugae valeant severiores,

15

Toto et litore perstrepant cachinni,

Ipsa et balnea molliter susurrent

Et lusus teneri et leves lepores.

Libertas iubet hoc, Venusque, Amorque.

Dum lux est, pueri puellulaeque,

20

Exercete oculos simul procaces,

Exercete iocos benigniores,

Et suspiria grata blandiantur.

At dum nox silet et tegunt tenebrae,

In molli thalamo movete rixas,

25

Amplexu in cupido ciete pugnas,

Nullus sit lateri modus, pudorve,

Certent oscula morsiunculaeque.

Libertas iubet hoc, Venusque, Amorque.

Nunc vos, nunc, tenerae, simul, puellae,

30

Nobiscum, iuvenes, simul, venusti,

Dulcis ad numeros pedes movete,

Nobiscum lepidos choros inite.

Libertas iubet hoc, Venusque, Amorque.

Mane roscidulis nitescit hortis

35

Frondenti rosa ramulo recentem

Afflans e foliis benigna odorem,

Atque hanc horridulo colonus ungui

Decerptam variae implicat coronae,

Vertitque in proprios odoris usus.

40

Manat roridulis fluens puellae

Labris ambrosius liquor, fragratque

Stillans idalium per ora nectar,

Ardor quo iuvenum sitisque amantum

Lenitur, socio simul cubili

45

Iungunt dum cupidos sinus et una

Miscent humidulas per ora linguas,

Stillatque e roseis fluor labellis.

Hunc, hunc, o iuvenes licentiores,

Hunc florem legite, hoc liquate nectar;

50

Vobis ambrosii fluant liquores,

Vobis assyrii fragrent odores,

Et suctis liquor effluat labellis.

Libertas iubet hoc, Venusque, Amorque.

Vos, o vos alios item liquores

55

Haurite, atque alios, puellae, odores,

Novas ambrosias, novumque nectar,

Afflatusque animae fragrantiores;

Hos flores legite, has rosas liquate.

Vobis lectulus has rosas parabit,

60

Spirans Assyriam simul Cyprumque,

Hos flores simul et simul liquores

Afflabit thalamus torusque cultus.

Hos ergo thalamos torosque, nuptae

Et sponsae, colite frequentiores

65

Compressu, illecebris, sale et cachinnis,

Lusu et mollitie procaciore;

His rixas simul et iocos seratis.

Libertas iubet hoc, Venusque, Amorque.

Dens rixas moveat, procaxque dextra

70

Et lites ciat et levis querelas;

Ast os et lepidos sales, et ipsae

Linguae suaviloquos strepant susurros.

Admotae tepido sinu papillae

Pacem concilient, iocosque paci

75

Et lusus similes, iocisque verba,

Amplexus similes et his et illis.

Libertas iubet hoc, Venusque, Amorque.

Sed iam sol rapidos movens calores

Nos ocii admonuit meridiani.

80

Quocirca, iuvenes nurusque comptae,

Post dulcis numeros, choris peractis,

Ite hinc in thalamos meridiatum,

Ite in gaudia mutuosque lusus;

Nullus delitiis modus sit; ignem

85

Succensum idalia fovete lympha,

Quo fessas sopor irriget medullas.

Hoc ipsa ocia nam meridiana

Et mulcens simul imperat voluptas,

Hoc nati Veneris, Venusque mater.

90

Ite, atque unanimes fovete somnos.