Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 23

23. de Ioanne Pardo

Dulces balneolae tepensque litus

Ac Baiae eliciunt repente Pardum.

Pardumne eliciunt repente Baiae?

Pardum num Venus, aut trahit Cupido?

5

Infirmam o sapientiam, cui ipsi

Praescribit Venus, imperat Cupido,

Et natus puer et puella mater.

Ergo maeoniae caput palaestrae

Ducetur Veneris superba pompa?

10

Ducetur pueri novus triumphus?

Spectatam o sapientiam omnis aevi.

Baias iam properat meus sodalis,

Baias mesopiae Cato sophiae

Et thermas petit. Euge, dulce litus,

15

Dulces balneolae lacusque havete,

Orbis delitiae, theatrum amantum.