Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 24

24. ad Manilium Rhallum

Manli, delitiae attici leporis

Atque idem latiae lepos Camoenae,

Cantas dum teneros Lycinnae amores,

Et coi numeris refers Philetae,

5

Dum molles Veneris reponis ignes,

Quos dulcis tibi suggerit Tibullus,

Nos, Manli, senio gravante pressi

Miseni aut placidis vagamur oris,

Baiarum aut calidis aquis lavamur,

10

Et cultis Genio fovemur undis,

Hortorum aut resides tenemur umbra,

Quos nostra Antiniana, quos Patulcis,

Ruris delitiae maroniani,

Oblectant teneri lepore cantus,

15

Quos septem assiduis simul choreis

Illustrant cypriae deae ministrae;

Septem nam Venerem colunt puellae

Molles, dulciculae, leves, tenellae,

Formosae comites, decora pompa.

20

Haec curas abigens molestiasque,

Iucundi memor et memor leporum,

Miscet delitias facetiasque,

Ludorum admonet, admonet iocorum

Atque ore ac teneris procax labellis,

25

Et circum omnia lusibus serenat.

Illa et munditiem levesque cultus

Et curat nitidos beata comptus,

Vnius studium nitellae, et unus

Ornatus amor elegantiaeque:

30

Ah labes valeat, valete, sordes.

Huic sola et species decorque solus

Est curae, ratioque et una formae;

Spectari cupit undique, et probari

Quis cultus deceat, colorque qualis,

35

Qui comptus niveos honestet artus;

Omnisque in tenero decore cura est.

Hae gratae idaliae deae ministrae

Assistunt thalamo, coluntque divam,

Hae gratae comites vagantur una,

40

Atque una varias agunt choreas:

Hinc nomen Charitesque Gratiaeque.

At paetis oculis, decente nutu,

Gaudens Opsiglycaea, quaeque blandis

Laetatur Chariotaris susurris

45

Sollers illecebris, faceta dictis,

Quae gratis animos iocis lacessit.

Diversas Veneri faces ministrant,

Atque ignes variis fovent venenis,

Et vel melle linunt, linuntve felle,

50

Aut acri modo temperant dolore,

Aut spe, laetitia; modo ex utrisque

Inspersos relinunt, simulque miscent

Immite et placidum, nihilque linquunt,

Quod sensus moveat vicesque amantum.

55

Hinc cantu tenero fide et iocosa

Insignis Gelopea nobilisque,

Risu et molliculis decens cachinnis,

Atque exculta sinum, comam repexa,

Passu composito, decora gestu,

60

Omnesque ad numeros modosque prompta

Formosis Pasirhythmie lacertis,

Hamatas acuunt manu sagittas

Immiti puero, novantque tela,

Quae mox idaliis premunt lacunis,

65

Tingunt et medico recocta succo.

Crudeles calami, truces sagittae,

Cuspis quis adamantina; ast inertes,

Quis est plumbea vena. Ter beati,

Felices quater hic et ille, quemque

70

Fixit cuspidis aureae sagitta;

Infelix nimium malique fati,

Haesit cui lateri aereum verutum.

Hic tot perpetietur ipse totque

Artes, quot rapidae et levis puellae,

75

Quotquot longo in amore sunt labores,

Vt possit miser omnibus videri.

At, Manli, paphiae tibi ministrae

Strinxere aureolam liquore pennam

Intinctam cyprio. Hinc tibi Lycinna

80

Et risu facilis benigna et ore

Atque uni tibi se beata comit.

O felix amor, o poeta felix.