Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 25

25. de Fabio Lopitano

Quaeris qui Fabium Lopitianum,

Illum quaerere desine in theatris,

Aut urbis plateis, foro, aut palaestris;

Musarum hic tacitos colit recessus,

5

Et Pucci aediculas eis sacratas.

Illic aonios legit libellos,

Ediscens elegos propertianos,

Admirans numeros tuos, Tibulle,

Et quos ad citharam refert Corinna,

10

Aut magni ad lituos canit Maronis,

Divini aut Ciceronis haurit artes,

Curans socraticae instituta vitae.

Hic quaeras Fabium Lopitianum.

Nam Pucci hospitium colunt Camoenae;

15

Musarum Fabius colit recessus.