Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 26

26. ad Petrum Paulum Sarranum

Effingis veteres, Petre, et recentis

Formas grammaticos, nec est iuventus

Cui plus debeat ipsa, sive morum

Mira simplicitate, seu bonarum

5

Summa cognitione literarum.

Idem, Paule, novos colis poetas,

Observas veteres, facisque et ipse

Versus ac numero venustiore,

Nescis nec veteris larem sophiae.

10

Hunc ergo tibi, Petre Paule, nostrum

Commendo Iovianulum quatrimum:

Et matre ingenua indole et pudenti

Hunc dignum institue et patre et Camoenis.