Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 27

27. de L. Corvino episcopo Triventino

Nymphae gaurides accolaeque Averni,

Quae fontes colitis salubriores,

Nymphae coeruleae decus lacunae,

Quas Bacchus fovet et fovet Dione,

5

Vos, nymphae, veteri et bono sodali

Corvino et tenera comam cypero

Et molli viola et virente myrto

Casta et tempora subligate lauru,

Qua Phoebo sacer et sacer Camoenis

10

Intret balnea cognitus sacerdos;

Corvino et nemus assonent et aurae,

Tota et litora sentiant poetam.