Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 30

30. de Annibale Famatio in balneis

Dic, o dic, puer, Annibalne lavit?

Lavit, sed latitat puellae in ulnis.

Hic Famatiolus latet litatque,

Persolvens Veneri sacrum, quod olim

5

Vovit pro tenerae salute Hyellae.

Tu ne pollue sacra, neve turba.

Verum ipsas Charites videre fas est,

Vna dum violas regunt rosasque,

Et gratas Veneri parant corollas.

10

Mollis en digitos, manus tenellas;

Ecquis de niveis nitor papillis?

Quaenam ore e roseo refragrat aura?

Iam Famatiolum litasse verum est.