Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 31

31. de Federico rege ad balneas accedente

Quid, quod plus solito serenus aer,

Et gramen viret, et nitescit arbos?

Quid, quod plus solito canunt volucres,

Cantant gutture leniore cygni,

5

Progne et lugubrioribus querelis?

En spirant Zephyri salubriores,

Et rident pelago silente arenae,

Nullo et murmure litus obstrepescit;

En ducunt choreas per arva nymphae,

10

Et Musae numeris suis sequuntur,

Ipsa et balnea perstrepunt cachinnis.

An non, adveniente Federico,

Ipsa et balnea molliter cachinnent,

Ipsa et litora suaviter susurrent?

15

Agnoscunt dominum suum lacunae,

Regem balneolae suum salutant,

Assurgunt et hero suo liquores.

Adventat decus elegantiarum,

Et flos advenit omnium leporum;

20

Illum delitiae sequuntur omnes,

Illum munditiaeque gratiaeque

Et sceptro species potente digna.

Ne ne, balneolae, timete, ne ne

Mavortem socium trucesque vultus,

25

Mavortem socium nihil timete;

Iussa nam timet ipse Federici

Paretque imperio, et veretur illum.

Felices, domino lavante, thermae,

Felices et, hero iocante, Baiae,

30

O felix, spatiante rege, litus.

Myrti, dicite: "Io, euge Federice,

Euge, io, canite, euge Federice."