Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 32

32. de Marte in balneis lavante

Marsne in balneolis? Valete castra.

Marsne et ipse lavat? Valete bella.

Cumque illo est Cytherea? Pax adesto.

Hoc sors imperat ipsa Federici.

5

Tu vero, Venerilla, dulce coeli

Et terrae decus, unicum et levamen,

Mollis illecebras decoro amanti,

Blandos Marticulo tuo susurros

Fac, et delitias, libidinesque,

10

Misce et suavia, iunge dulce murmur.

His lusus adhibe beatiores;

Mox tinge ambrosio liquore fessum,

Somnus quo placidus per ossa serpat,

Et belli rapidus furor quiescat.

15

Hoc, hoc te rogat ipse Federicus.