Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 33

33. de Batilla

Lavit delitium meum, Batilla;

Laverunt Charites simul; Venusque

Intrans balneolum lavatque, et haeret,

Quae sit de numero choroque quarta,

5

Quaenam sit Charis extera aut puella,

Vnus cum decor esset, una forma.

Dumque haeret dubitans, et hanc, et illam

Per risumque iocumque suaviatur,

Spiravit roseo Batillae ab ore

10

Fragrans ambrosii liquoris aura,

Quae iam de Charitum coma suesset

Spirare, artifici manu reposta,

Stillatim et medico liquore tincta.

Tunc ridens Cypris: "Extera o puella,

15

Vicisti Charites meas, ab arte

Quis spirat coma, cum tibi e labellis

Stillent ambrosiae perennis aurae."