Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 34

34. de Carbone lavante in balneis

Cur ille in fluidis calescit undis

Carbo? Cur fluidus liquor coruscat?

Carbo cur tepet? Incalescit unda?

An non et Venus e liquore nata

5

Ignescit face? Vis amoris haec est.

Ergo balneolis meus sub ipsis

Carbo aut aestuat impotente flamma,

Aut rursum nimio e gelu tepescit,

Vt frigus modo, nunc calor recurset.

10

Tabet nobilitas amore victa.

Tu vero, Theonilla, dum lavaris

Ferventem simul et simul tepentem

Carbonem cole, sic tibi e capillo

Stillent semper amoma, sic ab ore

15

Spirent ambrosiae liquentis aurae.