Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 35

35. ad Marinum Tomacellum

Et vino Venus, et viro puella,

Et ludo iuvenis, senex quiete,

Et gratis animus iocis fovetur.

Quocirca cole balneas, Marine.

5

Hic vina, hic requies senem iocusque

Effetum foveant: manus procaces

Ludent in venerem, Venus sed ipsa

Assit rancidulo seni. Puella,

Postquam obdormieris, parem requirat

10

Quicum lusitet excitetque pugnam,

Et rixas agitet ferociores.

Nam tactu et querulo venus susurro

Exercenda seni: senex papillas

Contrectet digitis, iocetur ore,

15

Voce et pruriat et gemat senile.

Hoc tantum liceat. Iuventa nervis

Et tento valet et valet duello;

Haec ergo iuvenis movebit arma.

Ast lingua et digitis valet senectus,

20

Et lingua et digitis senex tuendus,

Et lingua et digitis venus fovenda.

Has te delitias movere oportet;

Et vina et venerem et suam quietem

Instillent tibi balneae salubres,

25

Infundant tibi thermulae beatae:

His ludis animus senis levandus.