Meliseus a quo uxoris mors deploratur.
Collocutores Ciceriscus et Faburnus pastores
Ciceriscus
Hic cecinit Meliseus et haec quoque signa doloris
Servat adhuc corylus: "Vidi tua funera, coniux;
Non, o non perii;" caesoque in cortice signat
Populus: "Ah moriens morientem, Ariadna, relinquis."
Faburnus
5
Pro facinus, tantumne tibi, Melisee, dolorum?
Cui modo convallesque cavae saltusque querenti
Reddebant: "Mihi te, quis te mihi, Phosphori, ademit?
O mecum, o salices, mecum o lugete, myricae."
Ciceriscus
Vox illi gemitusque sonant Ariadnan, et antra
10
Responsant Ariadnan; ibi miserabilis: "Eheu
Te sequor, o coniux;" alta et de rupe sonantem
Deturbat, quae cara seni pendebat ab ore
Fistula, dumque cadit fluitans sua reddit arundo,
Et numeros et verba refert vocalis arundo:
15
"Te sequor, o Ariadna, morare, Ariadna, sequentem."
Faburnus
Ergo senta iacet spinosisque obsita dumis
Illa quidem et nymphis et Musis cognita avena?
Nec Corydon, nec Thyrsis eam, nec legit Amyntas?
Ciceriscus
Quin legit, dum spirat adhuc sub rupe, Patulcis,
20
Et dixit: "Tibi, Daphni, tibi nova munera servo,
Cantabisque senem ad tumulum condesque sepulcro."
Inde levem calamum labris admovit et alto
Corde dedit gemitum cantusque effudit amaros:
"Severat ipsa suo segetem cum coniuge et una
25
Purgarat valida segetem cum coniuge marra;
Ipsa suo segetem cum coniuge falce secarat,
Et gravidos torta culmos religarat avena,
Contuderatque suo messem cum coniuge, et aurae
Iactarat fragilem socio cum coniuge aristam;
30
Interea socio demulserat aera cantu,
Mox simul aestiva requierat fessa sub umbra,
Carpebatque leves caro cum coniuge somnos.
Ah dolor, abreptamque toro avulsamque lacertis
Coniugis hanc rapuit volucri Proserpina curru,
35
Clausit et aeterno torpentia lumina somno.
Lugeat hanc desertus ager desertus et hortus
Et deserta teges desertae et compita villae;
Imprimis luge, labor, heu labor irrite, luge,
Et marrae et segetes fraudataque praemia ruris
40
Et vanam sine fruge operam manuumque boumque.
En squalent prata et sua sunt sine honore salicta,
Extinctamque Ariadnan agri, Ariadnan et ipsae
Cum gemitu referunt silvae, vallesque queruntur;
Extinctamque Ariadnan iterant clamantia saxa,
45
Et colles iterant Ariadnan, Ariadnan et amnes.
Conveniant hululae ad questus geminentque querelam,
Infelixque Ariadnan avis gemat ore sub imo;
Ipse etiam querulae iungant suspiria frondes.
Duxerat ipsa levi fuso subtegmen, et ipsa
50
Tenuia sub celeri versarat pollice fila;
Ipsa sua studiosa manu glomerarat in orbem,
Atque hinc vimineis honerarat lecta canistris,
Dum tenui insertas orditur pectine telas,
Vnde viro, unde et natis sua texta pararet,
55
Vnde sibi cultumque sinum et mantilia cana,
Quis olus intactamque rosam deferret in urbem
Atque arae solitos verno sub tempore flores.
Ah dolor, ah lacrimae. Verrentem licia et oras
Stringentem telae radiosque et fila trahentem
60
Occupat atra manu truncatque rigentia pensa
Immitis Lachesis, crinemque e vertice vellit
Purpureum, et furva circum caput horret in umbra.
Quo radii? Quo pensa? Quis, o quis staminis usus?
Quo telae studium infelix? Quo pecten et orsa?
65
O dolor, o lamenta. Gemat miserabilis, eheu,
Consuetus dominae turtur, consueta columba.
Illa colum ducebat: ibi vestigia circum
Ludebant geminae volucres, ludentibus ipsa
Et cicer et tenerum spargebat blanda cuminum,
70
Mulcebatque manu. Gemat eu miserabilis, eheu,
De trabe moesta sua nidumque relinquat irundo.
Dum telam stringebat et acre sonantia lina
Et cantu lenibat opus, tum flebilis ales
Iungebat socias lacrimoso carmine voces
75
Miscebatque modos. Gemat heu miserabilis, eheu,
Heu gemat infelix Liguris, cui grata petenti
Purgabatque nucem contusaque crusta liquabat
Mellis arundinei vitreum et de fonte liquorem.
Ad gemitum coeant lacrimosi compita ruris,
80
Pastores Ariadnan, Ariadnan armenta querantur,
Extinctamque Ariadnan opacis buccula silvis
Cum gemitu testetur, et antra Ariadnan, et ipsi
Ingeminent montes Ariadnan, Ariadnan et umbrae.
Claudite oves stabulis, stabulis cohibete capellas,
85
Formosae ruris natae innuptaeque puellae;
Dum matres Ariadnan iterant, vos avia planctu
Implentes legite intactos et iungite flores
Et solis luctum et pueri lacrimantis amorem
Texite et abscissos Veneris de fronte capillos.
90
Post, ubi: Io Ariadnan, io Ariadnan, et ipsum
Implestis clamore nemus, hunc addite honorem
Ad tumulum, pia verba acrem testantia luctum:
Pro fusoque coloque et vimineis calathiscis
Hos flores atque haec tibi serta, Ariadna, paramus
95
Ad laurum, tumulo tibi quae iam crescit et ossa
Amplectens densa tumulum mox conteget umbra:
Pro lino telaque et pro subtegmine et orsis
Has lacrimas, Ariadna, atque haec tibi dona vovemus;
En lactis florem ad tumulum et redolentia mella,
100
Placamusque pios manes et condimus umbram,
Aeternum et valeas, Ariadna, aeterna valeto.
Nebat acu tunicam nato indusiumque puellis,
Fundebatque manu latices. Dum pingit ab urna
Spargentem Sebethon aquas, dum labitur amnis,
105
Per salices strepit et ripis frondentibus aura,
Murmurat et tenui decurrens lympha susurro;
Ipsa sua lucem dextra insignibat, et auras
Spargebat flammis, radiisque micantibus atras
Pellebat tenebras, primo ut sol splendet heoo
110
Fulgidus et tremulis intermicat ardor in undis.
Ah dolor, ah gemitus: fleat, o fleat excita silvis
Esculus, et durae veniant ad funera quercus.
Format acu dum quercum, et mollibus esculus umbris
Dum surgit viridans, procul, ah procul ingruit acta
115
Tempestas Erebo, vellit quae funditus altam
Et quercum et fractis discinditur esculus umbris,
Et tunicam et tantos secum rapit Auster honores;
Inde repens lucem nos occupat, occidit et sol,
Et radii; ipsa novis Ariadna offusa tenebris
120
Caligat nocte obscura et circumdatur umbra.
Crudeles radii, quo lux, quo purpureus sol,
Crudelisque dies? Mecum, o mecum ite, puellae,
Ad luctum, mecum ite, deae, mecum ite, sorores
Naiades, quibus illa choros iungebat et una
125
Nudabat liquidis argentea membra sub undis;
Huc, sociae Dryades, simul et celerate, Napaeae,
Vmbrarum memores choreaeque in montibus actae,
Et questus geminate et amarum intendite luctum.
Sol obiit, tenebrae exortae: non pabula rorem,
130
Non himbrem sitiant segetes, non culta liquorem;
In lacrimas abeant rores himberque liquorque,
Vnde fluant queruli lacrimoso margine rivi,
Murmuraque ipsa sonent Ariadnan, Ariadnan et ipsi
Suspirent cursus, hudaeque querantur arenae.
135
Lux periit, tenebrae offusae: iam robora frondes
Excutiant foliisque leves spolientur et alni,
Ipsa, comas, laurus tristesque, avellite, myrti;
Dum frondes foliisque comae miscentur, et auris
Huc illuc agitantur, et excitus instrepit aer,
140
Ipse aer, ipsae frondes, folia ipsa comaeque
Dum volitant, strepit et miseris conquestibus aura,
Triste fleant Ariadnan, impulsaque saxa resultent
Flebilibus numeris Ariadnan, Ariadnan, ut ipse,
Ipse senex renovet luctus et prodeat antro."
145
Finierat, lacrimisque genas atque ora Patulcis
Laverat; hic miserae comites et pectora duris
Planxerunt palmis, et saxa sonantia longo
Implerunt clamore et foemineis lamentis.
Tum senior gemitum ingentem dedit et scidit albam
150
Caniciem, simul hos effudit pectore questus:
"Arescat mihi ros et apes sua mella negarint,
Non, o non mihi cara favos quae deliquet uxor:
Torpescant flores, pomum mihi deneget arbos,
Non, o non mihi poma manu quae seligat uxor:
155
Squalescat seges et messem mihi culta negarint,
Non, o non cererem mihi quae mea ventilet uxor:
Arescant horti, frugem mihi deneget hortus,
Non olus o mihi quae, non quae mea tondeat uxor:
Torpescat focus atque ignes focus ipse negarit,
160
Non, o non mihi farra foco quae torreat uxor:
Dispereant fontes et aquas mihi deneget amnis,
Non, o non latices mihi quae mea misceat uxor:
Triste ruat coelo excidium pecudi atque capellae,
Non foetum dent armenta aut mulctralia succum,
165
Non, o non mihi lac quae cara coegerit uxor:
Infelix coelo exitium ruat, ut neque lanam
Vellera dent, nullae veniant ad licia telae,
Non, o non mihi texta manu quae neverit uxor:
Dira lues coelo ruat, et ruat altus olympus
170
Stragem agris, stragem arboribus, terraeque ruinam
Det super, et mediis tellus internatet undis,
Non uxor mihi cara domi, quae sarcula curet,
Non falcem quae acuat messi lignisque securim,
Non socia gratorum operum consorsque laborum,
175
Non, heu, quae defecta senis locet ossa cubili,
Cantanti non quae numeros et verba ministret,
Pulsantem non quae digitis iuvet et iuvet ore,
Non oculos quae claudat amans donetque capillis
Extinctum et lacrimis decoret miseranda sepultum,
180
Quae memor aeternumque vale, vale ad hostia dicat."
Haec Meliseus, et antro sese condit opaco;
Ex illo latet, et cura tabescit et annis.
Forsan et ipsa, Faburne, dies solabitur aegrum,
Mitescetque malum, nec tanta silentia frustra.
185
Nuper ad extremam, foribus quae proxima, myrtum
Non expressa quidem tamen est vox reddita: "Lauri,
Este mei memores; fontemque inducite lauris,
Naiades mihi cultae, et solem arcete hyacinthis."
Faburnus
Nuper et ad veteres citrios, dum tondet anethum
190
Vxor, et ipse simul mentam atque sisimbria purgo,
Suspirantem illum et querula cum voce ferentem
Intenti accipimus: "Longum o defleta, quid umbra
Nec mihi nocte venis, nec amica occurris imago?"
Huc aures, Cicerisce: vides quid corvus ab ipso
195
Impluvio, consuetus heri ploratibus ales,
Quid corvus secum incrocitet, meditetur et ore:
"Et manes meme fugiunt et vita gravatur;
Cur, o cur nostri non vos quoque poenitet, aurae?"
Ciceriscus
Quin aures veterem ad postem, qua ianua hiulca est,
200
Admoveo? Ipse sub haec coryleta, Faburne, maneto.
Faburnus
An potius, qua lotos et alticomae cyparissi
Triste gemunt scriptoque dolent in cortice cedri:
"Parcite, apes; nisi triste nihil de rore legetis;
Infecere mei rores et pabula questus."
205
Ah dolor, ah desiderium: non antra, nec horti,
Non imae valles, non silvae, aut flumina servant
Non monumenta senis; quin hic quoque signa dolorum
Tofus habet memor, et lacrimas, quas ebibit ante,
Nunc quoque gutta refert, referunt et saxa dolorem.
Ciceriscus
210
Ille quidem flet adhuc; sed multa, Faburne, levari
Posse monent, numerique monent et verba querentis,
Quaeque ipse in vultu speculans et voce notavi,
Dum vacuam in foribus discreto vimine texit
Fiscellam, et vario solantem se Orphea cantu
215
Coniuge cum socia pingit, memoremque querelam
Quencunque ad iuncum ingeminans miseratur amantem.
Mox subit: "O mea quisnam, heu quis mea vulnera curet?"
En audi: "Mihi cur, cur o mihi triste minatur
Iris ab exortu, moerent sata, luget et hortus?
220
Tandem, o tandem Aquilo nubes disperget et Austros.
Quinam, o qui desiderium et mea vulnera sedet?
Orpheaque Eurydicenque sequentem intexite, iunci,
Dum fiscella levi circumfrondescit acantho.
Saevit hiems dira, et pecori ferus ingruit aer,
225
Atque apibus tandem, o tandem mitescet et aer,
Et Zephyri ver diffundent; quaenam aura, quis aegrum
Solatur veris tepor, aut nova mulcet irundo?
Orpheaque Eurydicenque sequentem intexite, iunci,
Dum fiscella levi circumfrondescit acantho.
230
Arescunt coeli vitio atque uredine prata
Et silvis cecidere comae; tandem, o tandem himbres
Restituentque comas silvis et gramina pratis:
Quinam o restinguitque ignes et vulnera sanat?
Orpheaque Eurydicenque sequentem intexite, iunci,
235
Dum fiscella levi circumfrondescit acantho."
Haec senior, suetam interea nec spernit avenam,
Et pater exornat nymphis et mulctra Vacunae.
Faburnus
Non amnes, Cicerisce, aut haec quae flumina cernis
Decrescunt non usta calore, augentur ab himbri;
240
Post coeli tempestates pelagique procellam
Componunt sese fluctus, et nubila cedunt.
Tristitiae quoque meta sua est. Meliseus ab antro
Prodibit tandem segetis memor et memor horti,
Diluet et rastris curas et falce dolorem.
Ciceriscus
245
Quin potius, quoniam ver appetit et sua curae est
Insitio, falcemque illi cuneosque paramus?
Cortice quoque etiam lentescat vulnus et hudo,
Quae super ipse linens imponat glutina, libro.